Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXXV.   DE STATU MONACHORUM ET CANONICORUM REGULARIUM.
      • CAP. IV.   Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. IV.

 

Regularis canonicus, qui non resignavit proprium in morte, non debet in coemeterio sepeliri; et, si de facto sepultus fuit, inde debet exhumari, si sine scandalo fieri potest.

 

Clemens III.

 

Super quodam canonico regulari, qui, in articulo mortis agens, licet a priore suo commonitus, proprium, quod contra regulam latenter habuerat, noluit resignare, et sic diem clausit extremum, et fuit inter alios fratres traditus sepulturae, †nos duxisti necessario requirendos. Quia vero te ignorare non credimus, quid de talibus in regula beati Augustini habeatur statutum, et quod id ipsum in Laeteranensi synodo constet inhibitum manifeste, Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ille canonicus non tantum fuit Christiana sepultura privandus, verum etiam, si sine maximo scandalo potuit fieri, de ipsa proiici dignus est ecclesia, et extra coemeterium ecclesiae sepeliri, quum, sicut in ipsa synodo habetur expressum, nec oblatio pro eo facienda sit, nec inter fratres debeat sepulturam habere. Hoc autem, quum forte contigerit, in similibus est agendum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License