CAP. V.
Canonicus regularis potest praefici ecclesiae parochiali
etiam saeculari; sed debet habere socium secum sui ordinis, si commode fieri
potest.
Innocentius III. V. Plebano sancti Gavinii.
Quod
Dei timorem prae oculis habeas, ex fructibus tuis colligitur evidenter, quum
opera, quae facis, testimonium perhibeant veritati. Unde tuum in Domino propositum commendamus. Sane, sicut iam dudum auribus nostris insonuit,
quondam desiderans ad frugem melioris vitae transire, officium plebani
resignans, coram fratribus S. Victoris Bononiensis promissionem de tua
conversione fecisti, neque professionem solennem emittens, neque habitum
religionis assumens; sed nobilis vir,
comes Albertus, et parochiani plebis eiusdem, attendentes, te laudabiliter
praefuisse, ac de recessu tuo eidem loco
iacturam non modicam imminere, desiderium tuum hactenus retardarunt, a
venerabili fratre nostro Florentino episcopo impetraverunt, ut ministrares
ibidem. Hoc etiam dilectus filius noster
P. basilicae duodecim Apostolorum
presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, pensata utilitate plebis proponitur annuisse, quod iam dicti comes et parochiani a nobis ratum haberi
suppliciter postularunt; praesertim quum de licentia prioris sancti Victoris Bononiensis noscaris hactenus id
fecisse. Licet autem in Lateranensi concilio de monachis caveatur, ne singuli
per villas et oppida, seu per
quascunque parochiales ponantur ecclesias, †sed
in maiori conventu, aut cum aliquibus fratribus maneant, ne soli inter
saeculares homines spiritualium hostium conflictum expectent, Salomone dicente:
“Vae soli! Quia, si ceciderit, non est qui sublevet eum;” quia tamen istud
de canonicis regularibus specialiter non cavetur, qui, etsi a sanctorum
monachorum consortio non putentur seiuncti, regulae tamen inserviunt laxiori,
et per antiquos canones etiam monachi possunt ad ecclesiarum parochialium
regimen in presbyteros ordinari, ex quo debent praedicationis officium, quod
privilegiatum est, exercere: sic annuendum duximus postulatis, ut exercens
plebani officium, si commode fieri poterit, unum canonicum regularem tecum
habeas ad cautelam, cuius in his, quae Dei sunt et regularis observantiae, tam
consortio quam solatio perfruaris.
|