CAP. VI.
Primo tractat de vestibus monachorum. Secundo de abdicatione
proprietatis. Tertio de silentio. Quarto de cibis. Quinto de officiis in genere
et in specie.
Idem Abbati et Conventui Sublacensibus.
Quum
ad monasterium Sublacense †personaliter
venissemus: (Et infra:) Firmiter
inhibuimus, ne quis de cetero monachorum lineis camisiis uteretur. †Ad defectum autem hospitalitatis supplendum
mouturam unius molendini, concessit, ampliora pro tempore concessurus, ita
tamen, quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellerario
conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus fuerant
in beneficium assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis,
quae facta fuerat episcopo Anagnino, irritam decernentes, et statuentes, ne
cuiquam ulterius in beneficium concedantur; sed infirmarius disponat de illis
ecclesiis, prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire.
Prohibemus quoque districte in virtute obedientiae sub obtestatione divini
iudicii, ne quis de cetero monachorum
proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habeat proprii, totum in
continenti resignet. Si vero post hoc proprietatem aliquam fuerit deprehensus
habere, regulari monitione praemissa de monasterio expellatur, nec recipiatur
ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quodsi proprietas
apud quemquam inventa fuerit in morte, ipsa cum eo in signum perditionis extra
monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat
in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et
prior frequenter inquirant et diligenter explorent, ne quis fratrum
proprietatem possit habere. Unde, si quicquam alicui fuerit specialiter
destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati, vel priori vel cellerario
assignetur. In oratorio vero, refectorio et dormitorio continuum semper
silentium observetur, in claustro quoque certis horis et locis, secundum
antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino
carne vescatur. Nec in quibusdam solennitatibus, sicut aliquando fieri
consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra
refectorium edant carnes; quum in
illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda. Sed nec
extra refectorium, nisi tantum in
infirmitorio, esum carnium credant sibi licere, quanqum ex indulgentia possit
abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas
postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius
exhibere. Porro debiles et infirmi, qui minutione indigent vel aliqua medicina,
non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi
tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quodsi quis eorum debilis
fuerit, aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic
ei provideatur sine scandalo aliorum, ut, si abbas vel prior voluerit in
refectorio misericordiam ei facere
specialem, cibum aliquem competentem, non ante illum, sed ante se faciat
apportari, de quo ipse illi faciat pitantiam pro sustentatione naturae. Tales
autem ad agenda officia monasterii deputentur, qui fideles fuerint et discreti.
Nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua
sibi vita locetur; sed, quum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet
revocetur. Prior autem prae ceteris post abbatem potens sit in opere et
sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instruere possit
in bono, et a malo etiam revocare; zelum religionis habens secundum
conscientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero,
cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit, sit cum
fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de
omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quodsi
praevaricator ordinis fuerit aut contemptor, seu negligens aut remissus, pro
certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed et alio modo secundum
regulam [graviter] castigandum: quum
offensa non solum propria, verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec
aestimet abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho
dispensare; quia abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est
annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus Pontifex possit licentiam
indulgere.
|