CAP. VII.
Primo statuit de conciliis regularium provincialibus
celebrandis singulis trienniis. Secundo moderatur numerum evectionum et
personarum venientium. Tertio disponit de instructoribus et praesidentibus
capitulo. Quarto de tempore, quo duret capitulum, et quid ibi fiet. Quinto quod
observetur quod ibi fiet. Sexto de capitulo sequenti. Septimo de communi vita
ducenda. Octavo de visitatoribus eligendis et ipsorum officio. Nono extendit ad
canonicos regulares. Decimo providet super discordia visitatorum. Undecimo
hortatur dioecesanos ad monasteriorum reformationem. Duodecimo praecipit protervos
et similes compesci ab offensis monasteriorum. Et haec divisio sufficit pro
summario.
Idem in concilio generali.
In
singulis regnis sive provinciis fiat de triennio in triennium, salvo iure
dioecesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum, abbates
proprios non habentium, qui non consueverunt tale capitulum celebrare; ad quod
universi conveniant, praepeditionem canonicam non habentes, apud unum de
monasteriis ad hoc aptum; hoc adhibito moderamine, ut nullus eorum plus quam
sex evectiones et octo personas adducat. Advocent autem [caritative] in huiusmodi novitatis primordiis duos Cisterciensis
ordinis vicinos abbates ad praestandum sibi consilium et auxilium opportunum,
quum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius
informati; qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent, quos
viderint expedire, ac ipsi quatuor praesint capitulo universo ita, quod ex hoc
nullus eorum sibi auctoritatem praelationis assumat, unde, quum expedierit,
provida possit deliberatione mutari. Huiusmodi vero capitulum aliquot certis
diebus continue iuxta morem Cisterciensis ordinis celebretur, in quo diligens
habeatur tractatus de reformatione ordinis et observantia regulari. Et quod
statutum fuerit illis quatuor approbantibus, [ab omnibus] inviolabiliter observetur omni excusatione [et] contradictione et appellatione
remotis, proviso nihilominus, ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari.
Et qui convenerint vitam ducant communem, et faciant proportionabiliter simul
omnes communes expensas ita, quod, si non omnes poterunt in eisdem, saltem
plures simul in diversis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem
capitulo religiosae ac circumspectae personae, quae singulas abbatias eiusdem
regni seu provinciae non solum monachorum, sed etiam monialium, secundum formam
sibi praefixam, vice nostra studeant visitare, corrigentes et reformantes quae
correctionis et reformationis officio viderint indigere, ita, quod, si rectorem
loci cognoverint ab administratione penitus amovendum, denuncient episcopo
proprio, ut illum amovere procuret. Quod si non fecerit, ipsi visitatores hoc referant ad apostolicae sedis examen. Hoc
ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum volumus et praecipimus
observare. Si vero in hac novitate quicquam difficultatis emerserit, quod per
praedictas personas nequeat expediri, ad apostolicae sedis iudicium absque
scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter observatis, quae concordi fuerint
deliberatione provisa. Porro dioecesani episcopi monasteria sibi subiecta ita
studeant reformare, ut, quum ad ea praedicti visitatores accesserint, plus in
illis inveniant, quod commendatione, quam quod correctione sit dignum,
attentissime praecaventes, ne per eos dicta monasteria indebitis oneribus
aggraventur, quia, sicut volumus superiorum iura observari, ita inferiores
nolumus iniurias sustinere. Ad hoc districte praecipimus tam dioecesanis
episcopis quam personis, quae praeerunt capitulis celebrandis, ut per censuram
ecclesiasticam appellatione remota compescant advocatos, patronos, vicedominos,
rectores et consules, magnates et milites, seu quoslibet alios, ne monasteria
praesumant offendere in personis aut rebus, et, si forsitan offenderint, eos ad
satisfactionem compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo
valeant famulari.
|