CAP. VIII.
Primo tractat de correctione monachorum. Secundo de
correctione abbatum, tertio visitatorum. Quarto de saecularibus in monasteriis
beneficiatis. Quinto constitutionem extendit ad moniales. Hoc sufficiat pro
summario.
Honorius III. Abbatibus et Monachis in Lombardia et Marchia
Tervisina constitutis.
Ea,
quae pro religionis honestate †ac
religiosorum salute provide ordinantur, apostolico munimine sunt roboranda, ut
suscipiantur devotius et diligentius observentur. Quum ergo per dilectum filium
abbatem Montisbelli quaedam capitula nobis fuerint praesentata, quae ad
castigandum transgressiones multiplices et excessus, quos in quibusdam
coenobiis invenerat, videbantur pro salute et honestate vestra laudabiliter
statuenda: nos ea examinari et corrigi fecimus, et praecipimus, ut
inviolabiliter observetis, quae sigillis venerabilium fratrum nostrorum H.
Ostiensis et N. Tusculanensis episcoporum muniri fecimus ad cautelam. Ad haec
volumus et praesentium auctoritate praecipimus, ut visitatores ad generale
capitulum convocent abbates et priores non habentes abbates proprios tam
exemptos, quam non exemptos Lombardiae et Marchiae, qui non consueverunt
huiusmodi capitulum celebrare, providentes, ut in ipso capitulo generali,
canonico impedimento sublato, eos, qui contempserint vel neglexerint convenire,
sublato cuiuslibet contradictionis et appellationis obstaculo censura
ecclesiastica compellant, et usque ad satisfactionem condignam sententiam, quam
in eos rite tulerint, non relaxent, eadem censura facturi quae in eodem
capitulo deliberatione provida fuerint ordinata firmiter observari, reddituri
tam ipsi quam visitatores et alii iuxta cuiuslibet ministerium Domino, in cuius
conspectu nuda sunt omnia et aperta, in extremo examine rationem, si omnem
sollicitudinem et diligentiam, quae circa correctionem et reformationem ordinis
ac visitationem coenobiorum impendendae fuerint, neglexerint adhibere.
Porro, quum visitatores, secundum statutum generalis concilii ordinati a
generali abbatum capitulo, processerint ad visitationis officium exsequendum,
de statu monachorum et observantiis regularibus diligenter inquirant, et tam in
spiritualibus quam in temporalibus corrigant et reforment quae viderint corrigenda,
ita tamen, quod monachos delinquentes per abbatem loci corrigi faciant, eisque
iniungi poenitentiam salutarem iuxta beati Benedicti regulam et apostolica
instituta, non secundum normam pravae consuetudinis, quae quasi pro lege in
quibusdam ecclesiis inolevit. Ipsi etiam visitatores monachos, quos contumaces
invenerint et rebelles, iuxta modum culpae vice nostra regulari censura
percellant absque personarum delectu, non parcendo rebellibus ob suam
pertinaciam vel potentiam amicorum, quin ovem morbidam eiiciant ab ovili, ne
inficiat sanas oves. Si vero abbates in corrigendis iuxta visitatorum mandatum
et regularia instituta in se ipsis seu monachis inventi fuerint negligentes,
proclamentur et corripiantur, et ita puniantur publice in capitulo generali,
quod poena ipsorum sit aliis in exemplum. Quod si abbas aliquis non exemptus fuerit a visitatoribus nimis negligens et
remissus inventus, id loci dioecesano denuncient sine mora, et per illum detur
ei fidelis et providus coadiutor usque ad capitulum generale. Si autem
dilapidator inventus fuerit vel alias merito amovendus, per dioecesanum,
postquam hoc sibi a visitatoribus denunciatum fuerit, amoveatur absque
iudiciorum strepitu a regimine abbatiae, ac monasterio provideatur interim
administrator idoneus, qui temporalium curam gerat, donec ipsi monasterio
fuerit de abbate provisum. Quodsi forsitan episcopus hoc adimplere noluerit vel
neglexerit, visitatores vel praesidentes in capitulo generali defectum episcopi
apostolicae sedi non differant intimare. Haec eadem circa exemptos abbates
fieri praecipimus per visitatores vel praesidentes in capitulo generali, depositione tantum ipsorum sedi apostolicae reservata, ita, ut abbate, qui
amovendus videbitur, interim per visitatores vel in capitulo praesidentes ab
administratione suspenso administrator idoneus monasterio deputetur. Illorum
autem excessus et alia, quae visa fuerint intimanda, capitulo praesidentes
nobis denuncient per fideles nuncios et prudentes, quibus de communi contributione
abbatum iuxta cuiuslibet facultatem sufficienter ministrentur expensae.
Sequentes autem visitatores perquirant priorum visitatorum vestigia diligenter,
et eorum negligentias et excessus referant sequenti capitulo generali, ut iuxta
culpam publice debitam poenam portent. Idem etiam de abbatibus praesidentibus
generali capitulo praecipimus observari. Praecipimus quoque, ut in nullo
monasterio ad praebendas recipiant de cetero abbates et monachi clericos
saeculares, nec hi, qui iam recepti sunt, locum vel vocem in capitulo,
dormitorio vel refectorio seu claustro sibi vindicare contendant, seu
monachorum coetibus importune se praesumant miscere, sed beneficiis sibi
concessis contenti conversentur honeste, opportuna obsequia in monasteriis
fideliter impendentes, nihilque ultra in spiritualibus aut temporalibus exigant
in ipsis monasteriis vel usurpent. Si qui vero talium a visitatoribus inventi
fuerint criminosi, per dioecesanum episcopum in non exemptis, et per
visitatores vel praesidentes, generali capitulo in exemptis monasteriis beneficiis priventur eisdem.
Haec autem omnia etiam in monasteriis, quae non habent abbates proprios, sed
priores, nec non in monasteriis monialium, quoad articulos abbatissis et
monialibus congruentes, praecipimus observari.
|