Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXXVI.   DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.
      • CAP. I.   Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXXVI.

 

DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.

 

CAP. I.

 

Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.

 

Gregorius Victori Archiepiscopo Neapolis.

 

Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License