CAP. II.
Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est
ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus
quotidianus.
Idem Agapito Abbati.
Quia
monasterium quod in fundo Marciano provinciae
Campaniae situm est, [ita]
hostilitate faciente [a congregatione]
funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam
illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo
monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, †[ut res eius tenendi vel a detinentibus
vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam
studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste
fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas
excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas
adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi
commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus,
in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est
dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura
sua singulis episcopis inviolata servemus.
|