CAP. VI.
Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in
epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus
remittendo episcopalia censum sibi retinere.
Idem Abbati et Fratibus Cryptae ferratae.
Constitutus
in praesentia nostra venerabilis frater
noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua
ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici
ratione petebat; primo, quoniam sita
erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in
episcopalibus respondere; †secundo,
quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines
dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet,
haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum
oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in
dioecesi Albanensi, et in privilegio
ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei
tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B.
Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam
contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes,
qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium
pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro
Cryptae ferratae, quam in eis
habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat
instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati
et fratribus eiusdem monasterii a
quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem
altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam
vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod
ab eo factum fuerat suo privilegio
confirmavit, et ex certa scientia statuit
in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando
ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen
vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per
quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum
oeconomus episcopi memorati ad obiecta
respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum
fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super
iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere
dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem
mortuariorum monasterio concessisset eidem,
et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset
ei plenariam libertatem, sic videlicet,
ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet
obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso,
quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium
simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut
simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis
fuerat super hoc per subreptionem
obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum
episcopi ecclesias aliquas tam in
spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi
reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus
ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis
nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam
quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri
oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae
nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit
ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum
ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum
vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus
absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani
expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret
observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia
convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus
procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus
utramque partem ab ea reddimus absolutam.
|