CAP. VII.
Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia,
obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non
appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo.
Et in hoc ultimo est causus notabilis.
Idem Abbati et Conventui Farbensibus.
Quum
venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae
presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos
sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti
Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens,
eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium
intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m
dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub
ipsius debebat consistere potestate [iuxta
canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem
ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum
privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis
exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et
inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur,
ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum
instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod
dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis
longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus
quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem
episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo
continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus
personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua
quatuor solidorum Papiensium pensione, in
assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit,
instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem
scripturam et rasuram [in] loco
suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. †Fuit insuper ex episcopi parte propositum,
quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit
certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem
ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure
proprietario pertinere. [Praeterea
quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut
ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per
eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam
ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis
occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea
omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam
testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum
Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat
praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii
fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties
praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita,
quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei
proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio
pensionis. [Licet etiam idem Lucius
praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus,
credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum
et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem
Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non
erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset
sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum
facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque
oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia
vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.]
Quia igitur his et aliis intellectis,
quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit,
nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti
Angeli constitutam esse in
dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum
nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo
adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei
dignoscuntur esse subtracta, †[hoc ad
cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut
dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat
annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad
faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta
de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae
duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug.
Ao. XII. 1209.]
|