CAP. II.
Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia
ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel
alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.
Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae
Caeciliae.
Dilectus
filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in
nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in
scrutiniis, baptismate, processionibus,
et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium
intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita,
debet de iure communi, sicut idem
syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel
legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec
praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae
praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum
olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter
vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem
ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et
baptisma debebat, sicque ad proprietatem
vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum
diversis temporibus ad capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis,
praedictus presbyter se vocatum ivisse ad capitulum est confessus. Unde
praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta
fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire
curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad
capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod
ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim
monasterium monialium fuerit, sicut ex
multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut
nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares
saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et
destitutionem liberam exercemus, †quum et
bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem
nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic
ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus
voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo
videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent
mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super
hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita,
idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen
se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super
scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his
lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut
ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat
hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora
supprimendam. (Et infra:) Nos
igitur, auditis propositis, rationibus et
allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum
fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et
scrutinio et processionibus
condemnamus, ita tamen, ut per hoc
ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum
duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo
oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico
vestro super hoc perpetuum silentium imponentes.
|