CAP. III.
In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi
commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat
mentio de Lateranensi concilio.
Honorius III. Episcopo Venetensi.
Ex
parte tua fuit propositum †coram nobis,
quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod
tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam
suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus
steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S.
Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis,
ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent
plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin
tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos
molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et
conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis
asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si
pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi
concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit
per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium
dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica
sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint,
nolumus per hoc derogari concilio supra dicto.
|