Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XXXVIII.   DE IURE PATRONATUS.
      • CAP. II.   Summatum est in cap. proximo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. II.

 

Summatum est in cap. proximo.

 

Ex concilio Triburiensi.

 

Quaecunque ecclesiaa compluribus coheredibus sit obsessa, concordi unanimitate undique procuretur, ne propter aliquas disceptationes servitium Dei minuatur, et cura populi irreligiose agatur. Si vero contingat proa ecclesia dissidere patronos, ut eam nolint sub uno presbytero procurari, et propterea iurgia et contentiones tam inter ipsos quam inter clericos incipiant frequentare, quia iuxta Apostolum servos Dei non oportet litigare, episcopus, si aliter non poterit ipsi consulere, tollat inde reliquias, et sub magna cura honorifice collocet eas, atque eiusdem ecclesiae claudat ostia, et sub sigillo consignet ea, ut sacrum mysterium nullus in ea celebret, antequam concordi unanimitate unum omnes eligant presbyterum, qui sacrosancta sit idoneus procurare, et populo Dei utiliter praeesse.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License