CAP. III.
Si patroni in praesentando discordant, praefertur
praesentatus a maiori parte, si est idoneus, et, si hoc sine scandalo fieri non
potest, vel patroni infra tempus debitum non praesentant, episcopus ordinabit
ecclesiam.
Ex concilio Lateranensi.
Quoniam
in quibusdam locis fundatores ecclesiarum aut heredes eorum potestate, in qua
eos ecclesia hucusque sustinuit, abutuntur, et,
quum in Dei ecclesia usus debeat esse qui praesit, ipsi plures sine respectu
subiectionis moliuntur eligere, et, quum una ecclesia unius debeat esse
rectoris, pro sua dissensione plurimos repraesentant: quocirca praesenti decreto statuimus, ut, si forte in plures partes
fundatorum se vota diviserint, ille praeficiatur ecclesiae, qui maioribus
iuvatur meritis et plurimorum eligitur et approbatur assensu. Si autem hoc sine
scandalo esse nequiverit, ordinet antistes ecclesiam, sicut melius eam secundum
Deum viderit ordinandam. Et id ipsum etiam faciat, si de iure patronatus
quaestio emerserit inter aliquos, et, cui competat, infra quatuor menses non
fuerit diffinitum.
|