CAP. V.
Si patronus laicus successive praesentat duos, et secundus
instituitur ab episcopo, valet institutio. Hoc dicit primo. Patronus non potest
clerico vel alteri ecclesiae conferre ecclesiam patronatam, vel alteri
donare.
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.
Quod
autem consulis, si clericus idoneus ad vacantem ecclesiam praesentatus non
fuerit ab episcopo dioecesano admissus, et postmodum alius idoneus
praesentatus, et institutus ab episcopo possessionem tenuerit corporalem, an,
primo clerico ecclesiam petente, debeat posterior removeri, vel posterior
priori praeferri, dubium non est, quin in casu isto melior sit conditio
possidentis, quoniam, antequam praesentatio per dioecesanum episcopum
approbetur, ratum non est quod a patrono fuerat inchoatum. De cetero tuae
prudentiae respondemus, quod, si laici clericis vel collegiis de concessionibus
vel donationibus instrumenta confecerint in haec verba vel similia “concessi
vel dedi ecclesiam, et praesenti charta firmavi”, si consensus episcopi non
accesserit, nihil agi videtur, quia pro non dato habetur, quod ab illo datur,
qui non potest de iure donare.
|