CAP. VII.
Ius patronatus, consistens in aliqua universitate
temporalium, transit cum ipsa universitate, etiamsi universitas transeat tantum
quoad utile dominium; nisi ius patronatus specifice sit exceptum. H. d. et est
notabilis casus, et quotidie allegatur.
Idem Herfordensi Episcopo et Abbati de Forde.
Ex
literis I. Salabriensis episcopi accepimus, quod defuncta persona ecclesiae de
Laton. G. miles, qui villam, in qua ecclesia sita est, a monasterio de Vinton.
ad firmam tenebat, ad eandem vacantem G. clericum praedicto episcopo
praesentavit. Postmodum abbatissa praedicti monasterii, ad episcopum veniens, alium praesentavit eidem ad ecclesiam supra
scriptam, quo nolente praesentatum ab ea recipere, apud Cantuariensem
archiepiscopum gravem de episcopo deposuit quaestionem. †Archiepiscopus, quia visum sibi erat, quod factum militis super
praesentatione praefata nullius esset momenti, praedicto episcopo in virtute
obedientiae iniunxit, quod personam illam reciperet et in possessionem
induceret, quam abbatissa sibi decreverat praesentandam. (Et infra:) Mandamus, quatenus, si vobis
constiterit, quod praefato militi praescripta villa fuerit non excepto iure
patronatus ad firmam concessa, vel, antequam de iure patronatus inter
abbatissam et militem controversia esset suborta, praefatus G. de Leicestria in praescripta ecclesia
per episcopum ad praesentationem militis institutus fuisset, ei, dummodo alias
sit idoneus, adiudicetis ipsam ecclesiam
ita, quod, si abbatissa obtineat adversus militem, illi de temporalibus debeat
respondere.
|