CAP. VIII.
Si laicus clerico vel religioso loco concedit ecclesiam sine
consensu episcopi, non obstante tali concessione, quae non valet, ad ipsam
ecclesiam, quum vacaverit, poterit praesentare, et eam alteri ecclesiae de
consensu episcopi concedere. H. d. cum cap. Quum laici, et cap. Suggestum,
infra eod.
Idem Vintoniensi Episcopo.
Illud
[vero] praetereundum non duximus, super quo te intelleximus dubitare,
quod, si aliquis laicus episcopo
inconsulto ecclesiam non vacantem concedit alicui
religiosae domui, et postea, quum vacaverit, ad praesentationem eiusdem laici aliquis clericus ibi fuerit per
dioecesanum episcopum institutus, prior concessio secundam institutionem, quo
minus habeatur rata et firma, non potest nec
debet aliquatenus impedire, quum illa concessio de iure nullius possit esse
momenti, tum quia de re non vacante facta est, tum quia laicus sine auctoritate
episcopi nemini potest ecclesias dare, licet religioso loco ius patronatus
conferendi liberam habeat facultatem. Si vero ius patronatus vacante ecclesia
religioso loco contulerit, et aliquis postea
sine praesentatione fratrum eiusdem loci fuerit in ipsa ecclesia institutus,
eius secundum rigorem iuris est institutio irritanda.
|