CAP. XI.
Religiosi vindicare vel retinere non possunt ecclesias sibi
concessas a laicis sine dioecesani concessu, nisi legitime praescripserint, vel
postea dioecesanus consenserit.
Idem Abbatibus, Prioribus et Clericis per archiepiscopatum
Eboracensem constitutis.
Cura
pastorali †necessitate constringimur, et
auctoritate iniuncti nobis officii provocamur, pro statu ecclesiarum vigili
studio satagere, et, ne contra iuris ordinem alicui conferri valeant,
attentiori sollicitudine providere. Inde est, quod universitati vestrae per
apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus ex donatione laicorum,
nisi auctoritas dioecesani episcopi et consensus adsit, nullus vestrum aliquas
sibi ecclesias vindicare praesumat, vel retinere taliter acquisitas, nisi
legitima fuerit praescriptione munitus, aut dioecesani episcopi forte habuerit postea consensum. Quum
enim laici non possint in alios nisi ius, quod habent, transferre, nos huiusmodi concessiones viribus carere decerninus, et irritas
penitus esse censemus.
|