CAP. XIV.
Sine consensu patroni non potest quis ecclesiam
occupare.
Idem.
Ex
insinuatione dilecti filii nostri O.
clerici accepimus, quod, quum ei frater eius ius patronatus, quod in quibusdam
ecclesiis, in Linconiensi et
Salisberiensi episcopatibus constitutis, habebat, liberaliter contulisset,
eas ecclesias quidam presbyteri et alii occasione fratris
praedicti O. sine ipsius voluntate et
assensu per violentiam occuparunt, et
eas iniuste detinent occupatas. †Quia igitur nostra interest, ea, quae minus
ordinate ab aliquibus subiectis attentantur, ad rectitudinis tramitem revocare,
fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita,
si est ita, sicut dictum est, memoratos
presbyteros ecclesiarum earum detentores, ut easdem praedicto clerico
restituant, per eum libere et pacifice ordinandas, monitione praemissa
compellas. Quodsi praedicti presbyteri
commonitioni tuae acquiescere forte noluerint, tu ipsos excommunicatione, et
terras si quas habeat, omni occasione et appellatione cessante interdicto
subiicias, et in memoratis ecclesiis divina facias cessare officia, quamdiu ab
aliquibus praedictorum auctoritate militum occupatae detinebuntur. Quodsi nec
earundem ecclesiarum detentores resipuerint, ipsos, appellatione cessante,
ecclesiastica censura percellas.
|