CAP. XIX.
Institutus ad praesentationem eius, qui tunc ius patronatus
ecclesiae possidebat, removeri non debet, licet illud ius ab eo postmodum
evincatur; secus, si non possidebat, sed tantum credebatur esse
patronus.
Idem abbati S. Alberti.
Consultationibus
(Et infra: [cf. c. 10. de off. iud. del.
I. 29.]) De cetero Si aliquis
clericus ab ordinario iudice in aliqua
ecclesia fuerit institutus ad praesentationem illius, qui eiusdem ecclesiae
credebatur esse patronus, et postea ius patronatus alius evicerit in iudicio, clericus, qui institutus est, non debet ab ipsa ecclesia propter hoc removeri, si
tempore praesentationis suae ille, qui eum praesentavit, ius patronatus
ecclesiae possidebat, quum ex hoc ei, qui de iure debet habere, nullum in
posterum praeiudicium generetur. Si vero tunc
non possidebat ius patronatus, sed
tantum credebatur esse patronus, quum [tamen]
non esset, nec possessionem patronatus
haberet: secundum consuetudinem Anglicanam poterit ab eadem ecclesia
removeri. Donationes vero etc. (cf. c. 4. de don. III. 24.)
|