CAP. XX.
Valet secunda concessio ecclesiae, facta alteri ecclesiae per
episcopum et patronum, non obstante priori, facta per patronum solum.
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Suggestum
est auribus nostris, quod, quum
ecclesiae quaedam de assensu domini fundi et
auctoritate Eboracensis archiepiscopi ecclesiae beati P. Eboracensis concessae
et assignatae sint in praebendam, canonici de Novoburgo concessionem illam attenuare et irritare nituntur occasione
donationis, quam sibi asserunt prius factam fuisse.
Unde, licet in donationibus ecclesiarum requirendus sit et exspectandus
patronorum consensus, quia tamen ecclesiae ipsae,
nisi auctoritas intervenerit pontificalis, canonice concedi non possunt: universitati vestrae significamus, quod
prior concessio, si cum assensu patroni et auctoritate dioecesani episcopi
facta est, aut eius assensus fuerit postea subsecutus, posteriori concessioni
praefertur; alioquin illa debet praeferri, quamvis posterius facta sit, quae consensu domini fundi et
episcopi auctoritate fulcitur.
|