CAP. XXI.
Ab officio et beneficio removetur qui monitus non dimittit
ecclesiam sine consensu episcopi sibi concessam. H. d. – (Ad hoc etc.:) Laici,
spoliantes ecclesiam, excommunicantur. H. d.
Idem Archiepiscopis et Episcopis per Angliam Constitutis.
Relatum
est nobis, quod nonnulli, ambitione nimia
tracti, occasione laicae recognitionis vel
potentiae saecularis in saeculari foro, non requisita episcopi audientia, patronatus ecclesiarum et beneficia
ecclesiastica sibi praesumunt in vestris parochiis vindicare. Quoniam igitur
huiusmodi personae non intrant per ostium, sed aliunde conscendunt, ac per hoc
indigni sunt pastoris nomine vel praerogativa gaudere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus
quatenus eos, quos patronatus ecclesiarum
vel ecclesiastica beneficia constiterit praedicto modo adeptos, si
commoniti praedicta minime resignaverint, nisi praescriptione aut episcopali concessione muniti fuerint, sublato appellationis diffugio ab
officio reddatis et beneficio alienos, †et
si nec sic destiterint, vinculo anathematis innodetis, et usque ad dignam
satisfactionem teneatis et teneri faciatis adstrictos. Ad hoc, quoniam
quidam laici ecclesias terris et aliis
possessionibus spoliant, ut sic viros ecclesiasticos faciant coram saeculari
iudice litigare, vobis praesentium
auctoritate iniungimus, ut id publice sub interminatione curetis
anathematis prohibere. Si quis autem prohibitionis vestrae contemptor
exstiterit, eum, si manifestum fuerit,
appellatione cessante excommunicationi subdatis, et usque ad dignam satisfactionem sicut excommunicatum faciatis
attentius evitari.
|