CAP. XXIII.
Patronus ius patronatus propria auctoritate alienare non
potest, nec ab ecclesia aliquid temporale exigere, nisi tempore fundationis a
dioecesano illud fuerit sibi reservatum.
Lucius III.
Praeterea,
quoniam advocati ecclesiarum in tantam
noscuntur insolentiam prorupisse, ut sacerdotes et alios ecclesiasticos viros
pro suae voluntatis arbitrio ecclesiis ipsis instituant atque destituant, et
ius advocationis donationis vel emptionis titulo, aliisque pro sua voluntate
contractibus etiam in alios
transferre praesumunt, fodrum, albergarias, regium et similia, tanquam a
propriis rusticis, ab ipsis ecclesiis
extorquentes, et quod ministri
ecclesiarum eis inconsultis faciunt iuxta proprium arbitrium in irritum
deducentes, praesenti decreto statuimus, eos, sive advocati, sive patroni,
vel vicedomini, sive custodes, vel guardias habentes, seu quocunque alio nomine
censeantur, a gravaminibus ecclesiarum cessare, nihilque in ipsis praeter antiquos
et moderatos reditus a locorum episcopis institutos exigere, aut, si aliud
exegerint, excommunicationi subdantur. Contractus quoque huiusmodi, quos
fecerunt vel facient in futurum, praesenti
constitutione cassamus, et eos vim aliquam decernimus non habere. Ne autem per appellationis obstaculum aut in
his quae de haereticis dicta sunt aut in advocatorum coercione quam diximus,
praesentium deludatur auctoritas decretorum, totius appellationis remedium in
praescriptis capitulis denegamus, nullam penitus audientiam quibuslibet contra
haec appellantibus praebituri.
|