CAP. XXV.
Ex constructione ecclesiae, facta de consensu episcopi,
acquiritur ius patronatus. Hoc primo. Patronus non eligit praelatum in
conventuali ecclesia, sed in capella sic. Hoc secundo. Patrono debetur
processionis honor, et alimentatur ab ecclesia, si vergat ad inopiam. Hoc
tertio. Et iste textus est de principalioribus.
Clemens III.
Nobis
fuit (Et infra: [cf. c. 27. de simon. V.
3.]) Praeterea quaesivisti a nobis, si
aliquis efficiatur sola ecclesiae constructione patronus, vel si ad electionem
plebani sit cum clericis admittendus, seu ab ipsa repellendus omnino, tametsi
de longa consuetudine allegaverit se electioni interesse debere.
Inquisitioni tuae tale damus responsum, quod, si quis ecclesiam cum assensu
dioecesani episcopi construxit, ex eo
ius patronatus acquirit. Ceterum in conventuali ecclesia non electioni praelati
faciendae, sed iam factae honestius patroni postulatur assensus, nisi patronus aliter de sua iurisdictione
obtineat, ut partes suas interponere debeat electioni tractandae. Secus tamen
est in capella, in qua unus presbyter instituendus
a patrono quandoque eligitur, et pro
institutione habenda loci episcopo praesentatur. Pro fundatione quoque
ecclesiae honor processionis fundatori servatur, et, si ad inopiam vergat, ab
ecclesia illi modeste succurritur, sicut in sacris est canonibus institutum. [Ad. ultimum etc. (cf. c. 27. de simon. V.
3.) Dat. Lat. VIII. Id. Maii.]
|