CAP. XXVII.
Si questio iuris patronatus inter patronos non diffinitur
infra quatuor menses, episcopus ordinabit ecclesiam sine praeiudicio
eorundem.
Idem Conventrensi Episcopo.
Quum
propter discordias laicorum †non debeat
ecclesiis praeiudicium generari, grave gerimus et indignum, quod, sicut nostro
est apostolatui reseratum, occasione dissensionis, quae de iure patronatus
vertitur inter eos, ecclesiae plus debito remanent rectoribus viduatae, quod in
ipsarum grave dispendium noscitur redundare. Verum quia secundum Apostolum
instantia nostra quotidiana est omnium ecclesiarum sollicitudo continua:
volentes his, quae praemisimus, ex debito pontificalis officii obviare, Fraternitati
tuae per apostolica scripta mandamus,
quatenus, si de iure patronatus quaestio emerserit inter aliquos, et ab eo, cui
competit, infra quatuor menses non fuerit diffinitum, extunc ecclesiam ipsam appellatione remota de persona non
differas idonea ordinare, ita, quod illi ex hoc non debeat in posterum
praeiudicium generari, qui ius evicerit patronatus. [Dat. Lat. III. Id. Ian. 1199.]
|