CAP. XXIX.
Si laicus patronus duos successive praesentet, valet
institutio de secundo non obstante appelatione prius facta per primum;
episcopus tamen, qui malitiose primum repulit, eidem in competenti beneficio
providere compellitur. Et in ultimo est casus singularis.
Idem Eliensi Episcopo.
Pastoralis
officii (Et infra: [cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Quum
autem saepe contingat, patronos ecclesiarum laicos nunc unum, nunc alium ad
vacantes ecclesias praesentare, sollicite Postulasti per sedem apostolicam edoceri, an clericus, ad aliquam ecclesiam a
patrono laico praesentatus, si dioecesanus episcopus ipsum non duxerit
admittendum, ex huiusmodi praesentatione aliquid iuris assequatur in illa; et,
si forte idem ad sedem apostolicam appellaverit, et post appellationem ab ipso
interpositam idem patronus alium curaverit praesentare, ac secundum instituit
episcopus praesentatum, idem ab ipsa ecclesia merito debeat amoveri. Nos igitur bonae memoriae Alexandri Papae praedecessoris
nostri pro sua reverentia vestigiis inhaerentes, qui inter praesentatos a
clerico et laico patronis distinguens, inter praesentatos a laico conditionem
possidentis censuit meliorem, dicimus, quod institutio praesentati secundo loco
a laico patrono robur obtinet firmitatis. Verumtamen constituimus, ut
episcopus, qui praesentatum idoneum malitiose recusavit admittere, ad
providendum eidem in competenti beneficio compellatur, quatenus puniatur in eo,
in quo ipsum non est dubium deliquisse. [Interrogasti
etc. (cf. c. 19. de priv. V. 33.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
|