CAP.
XIX.
Non valet impetratio in ecclesia numerata, non facta de numero mentione, si
per eam frangitur numerus canonicorum, licet non frangatur numerus
praebendarum; et processus inde factus est nullus. Hoc dicit quoad intellectum
Panor.
Idem Archiepiscopo Senonensi.
Constitutus apud sedem apostolicam in
praesentia dilecti filii nostri G. sancti
Angeli diaconi cardinalis P. clericus, quem
ei concesseramus et parti alteri auditorem, proposuit olim coram ipso, quod quum bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilecto
filio decano et capitulo Bituricensi dederit in mandatis, ut ipsum
reciperent in canonicum et in fratrem, et praebendam ei conferrent, si qua tunc
in eorum vacaret ecclesia, vel proximo vacaturam, venerabili fratre nostro Bituricensi archiepiscopo ei monitore concesso,
et ipsi quum mandatum eius admittere non curassent, eis praecipiendo mandavit,
ut quod eis mandaverat adimplerent, sibi super hoc exsecutoribus deputatis. [Interim autem capituli nuncius ad
apostolicam sedem accedens, quum suggessisset, ipsum P. in pluribus ecclesiis
habere praebendas, Bituricensem ecclesiam ab eius obtinuit impetitione absolvi,
indulgentia etiam impetrata, ne infra triennium aliquem recipere in fratrem
cogerentur. Quumque postmodumn idem P. ad ecclesiam Romanam reversus, eidem
praedecessori nostro exponere curavisset, quod, licet in Claromontensi ecclesia
quoddam beneficium, quod concedi etiam laicis consuevit, et familiaritas
appellatur, fuisset adeptus, et ex ipso tamen vel alio, quod haberet, non
posset commode sustentari, idem praedecessor noster dictis decano et capitulo
iniunxit, ut, praedicta indulgentia in suo robore permanente, praebendam, quae
post triennium primo vacaret, ipsi conferrent, interim autem ei stallum in
choro et locum in capitulo assignarent, exsecutione huius mandati dilecto filio
Claromontensi praeposito delegata, qui, sicut ex eius literis manifeste
liquebat, quum dictos decanum et capitulum ad implendum mandatum apostolicum
diligentius monuisset, nec profecisset in aliquo, praedictum P. de praebenda
primo post triennium vacatura auctoritate curavit apostolica investire, ei
stallum in choro et locum in capitulo concedendo.] Verum pars adversa
respondit, quod, quum in Bituricensi ecclesia certus esset numerus canonicorum
institutus, firmatus iureiurando, et per Romanum Pontificem confirmatus, et
quum de hoc memoratus P. non fecisset in suis literis mentionem, intelligendum
erat, circumvenisse praedecessorem nostrum, et dictas literas veritate tacita
impetrasse. Licet enim, quum in aliqua
ecclesia certus statuitur numerus, haec apponatur conditio vel intelligatur apponi:
“salva sedis apostolicae auctoritate,” non tamen erat credendum, quod eum ex
certa scientia contra iuramenta eorum recipi mandavisset, quum de hoc in eius
literis nihil fuisset expressum. Nos igitur de praedictis per memoratum
cardinalem instructi Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si legitime
vobis constiterit, numerum canonicum, qui nunc est in eadem ecclesia, per
decanum et capitulum eiusdem ecclesiae iuramento firmatum, antequam praedictus
clericus a praedecessore nostro
literas exsecutorias impetrasset, quicquid factum est occasione literarum
ipsarum, quas idem clericus a sede
apostolica impetrasse dignoscitur, cassum et irritum decernatis haberi, alioquin ei faciatis in eadem
ecclesia praebendam, si qua vacat, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo
assignari. [Contradictores
etc. Dat. Spoleti, XI. Kal. Sept. 1198.]
|