CAP. VI.
Determinat concilium numerum equorum, quos secum ducere
possunt praelati visitantes, et prohibet eis tunc uti venationibus, et
sumptuosas epulas quaerere. Hoc primo usque ad vers. Prohibemus. – (Prohibemus
etc.:) Praelati non debent gravare subditos talliis et exactionibus, permittitur
tamen ex iusta causa petere ab eis moderatum auxilium. H. d. usque ad §. Sane.
– (Sane etc.:) In effectu dicitur, quod numerus equorum statutus in princ. cap.
non debet trahi ad augendum numerum, alias solitum. Abbas.
Ex concilio Lateranensi.
Quum
Apostolus se ac suos propriis manibus decreverit exhibendos, ut locum
praedicandi auferret pseudoapostolis, et illis, quibus praedicabat, non
exsisteret onerosus: grave nimis et
emendatione dignum esse dignoscitur, quod quidam praelatorum ita in
procurationibus graves suis subditis
exsistant, ut pro huiusmodi causa ipsa
interdum ecclesiastica ornamenta subditi exponere compellantur, et longi
temporis victum brevis hora consumat. Quocirca statuimus, quod archiepiscopi,
parochias visitantes, pro diversitate provinciarum, et facultatibus ecclesiarum
XL. vel L. evectionum numerum, episcopi autem XX. vel XXX., cardinales autem XXV. nunquam excedant,
archidiaconi vero V. vel VII., decani constituti sub episcopis duobus equis
contenti exsistant. Nec cum canibus venatoriis et avibus proficiscantur, sed
ita procedant, ut non quae sua sunt, sed quae Iesu Christi quaerere videantur.
Nec sumptuosas epulas quaerant, sed cum gratiarum actione recipiant quod
honeste ac competenter illis fuerit ministratum. Prohibemus etiam, ne subditos
suos talliis et exactionibus episcopi gravare praesumant. Sustinemus autem pro
multis necessitatibus, quae aliquoties superveniunt, ut, si manifesta ac
rationabilis causa exstiterit, cum caritate moderatum ab eis valeant auxilium postulare.
Quum enim dicat Apostolus: “Non debent filii thesaurizare parentibus, sed
parentes filiis:” multum longe a paterna pietate videtur, si praepositi
subditis suis graves exsistant, quos in cunctis necessitatibus pastoris debent
more fovere. Archidiaconi vero sive decani nullas exactiones sive tallias in
presbyteros seu clericos exercere praesumant. Sane, quod de praedicto numero
evectionis secundum tolerantiam dictum est, in illis locis poterit observari,
in quibus ampliores suntreditus et ecclesiasticae facultates. In pauperioribus
autem locis tantam volumus teneri mensuram, ut ex accessu maiorum minores
merito non doleant se gravari. Nec sub tali indulgentia illi, qui paucioribus
equis uti solebant hactenus, plurium sibi credant potestatem indultam.
|