CAP. XIII.
Qui recipit iuramentum de novo censu imposito ecclesiae
persolvendo, compellitur iurantem absolvere.
Lucius III.
Significavit
nobis T. rector ecclesiae de Fulsig., quod quum a dilectis filiis [nostris]
abbate et monachis de Castig. ad
regimen ipsius ecclesiae fuisset electus, de solvendo eis annuo censu trium
marcharum, quas praedecessor eius solverat, praestitit corporaliter sacramentum; postmodum venerabilis frater noster R. Wigorniensis episcopus dioecesanus, ne
ipsum censum monachis solveret, nisi prius constaret, quod episcopali
auctoritate fuisset impositus, in periculum ordinis sui et sub interminatione anathematis interdixit. †Unde praedictus rector hinc periurii reatum metuit, inde timet
inobedientiae periculum imminere. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus ante praesentiam vestram convocatis,
si praefatum censum de auctoritate
praesulis, et non de novo impositum fuisse constiterit, episcopo auctoritate nostra praecipias, ut
prohibitionem suam sine dilatione
relaxet. Si vero census sit de novo impositus, sive [de] auctoritate episcopi hoc factum fuerit sive non, eosdem
monachos, ut clericum a iuramento absolvant, appellatione remota ecclesiastica districtione compellas. Pati enim [nolumus] nec debemus, ut
ecclesiae census novi exactione vexentur.
|