CAP. XIV.
Archiepiscopus, visitans provinciam, etiam a monasteriis
provinciae procurari debet.
Idem Ravennatensi Archiepiscopo.
Sopitae
†iudicio sedis apostolicae quaestiones
scripto ad memoriam perpetuam commendantur, ne per oblivionem processu temporis
valeant suscitari. Ut autem sententia maiorem habeat firmitudinem, apostolici
scripti munimine roboratur. Sane, quum inter te et monasteria Bononiae, tam monachorum quam monialium, super
procurationibus, quas ab eis exegeras, controversia verteretur, †causam venerabili fratri nostro H. Albanensi
episcopo commisimus audiendam. Postmodum vero dilectus filius noster abbas
sancti Proculi, omnium aliorum procurator, sicut ex literis, quas portavit,
apparuit, et ipse in manu episcopi iam
dicti data fide firmavit, coram nobis et fratribus nostris pro omnibus aliis
monachis, sancti Damiani et sancti Bartholomaei exceptis, qui super hoc
quaestionem minime referebant, diutius litigavit. †Verum nulla pro parte sua privilegia Romanae ecclesiae vel Ravennatis
exhibuit, nec ostendit, longa consuetudine se munitum. Sed tu firmiter procurationes ipsas in aliis
monasteriis tuae provinciae asserens tibi sine contradictione praestari, eas
praedecessoribus tuis in monasteriis Bononiensibus exhibitas per testes idoneos
probavisti. Inde utique fuit, quod,
deliberatione cum fratribus habita, vidimus, intentionem tuam iure communi
et praedecessorum tuorum consuetudine adiuvari. Ea propter, tuis iustis petitionibus annuentes,
monasteria supra dicta de communi
consensu fratrum condemnavimus ad procurationem secundum facultates eorum
tibi tuisque successoribus exhibendam.
|