CAP. XV.
Patroni etiam clerici novum censum ecclesiae imponere non
possunt, nec veterem augere, et, si super hoc iuramenta vel cautiones
exegerunt, coguntur absolvere.
Clemens III.
Gravis
admodum †et correctione dignissima nuper
querela in audientia nostra est proposita, quod salva conscientia sub
dissimulatione transire non possumus. Ecclesiasticae personae, quum
ecclesias vacare contingit, non aliter quenquam ad ipsarum regimen volunt
vocare, nisi aut novum censum ecclesiis illis imponant, aut veterem contra
constitutionem concilii Lateranensis augmentent, ad ipsius solutionem
instituendum presbyterum iuratoria quandoque
vel fideiussoria cautione cogentes; †quandam
etiam partem suis usibus redituum applicare contendunt. Unde saepe contingit,
ut, dioecesano episcopo excessus huiusmodi ignorante, vel eo minime requisito,
in ecclesiis illis inducant pro suae voluntatis arbitrio sacerdotes. Quoniam
igitur constitutiones praedicti concilii pati nolumus neque debemus aliquorum
iniuria violari, Discretioni vestrae per
apostolica scripta mandamus atque
praecipimus, quatenus, quum super hoc
fueritis requisiti, partibus ad vestram praesentiam convocatis, quaecunque
constiterit contra constitutionem praedictam super ecelesiis illis vel earum censu ab aliquibus a tempore constitutionis
huiusmodi attentata, contradictione et
appellatione cessante in irritum revocantes, ab augmentatione censuum ecclesias penitus absolvatis et ad statum
debitum reducatis, et presbyteros, quos super his iuramenta illicita
praestitisse noveritis, congrua satisfactione imposita, faciatis absolvi, eos etiam qui de cetero contra formam
canonum super his venire praesumpserint, sine
cuiuscunque personae acceptione sublato appellationis obstaculo canonice
punientes.
|