CAP. XVI.
Qui tenetur procurare fratres alicuius domus, obligatur ad
procurandum omnes, licet illorum numerus nunc creverit, sed, si ex hoc
gravaretur nimium, per iudicis officium sibi providebitur, H. d. secundum
lecturam magis communem.
Innocentius III. Abbati et Conventui Bellae villae.
Quanto
creatori †vestro sub religionis habitu
adstricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere, ne
per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici
profectus ordinis impediri. Accepimus autem
vobis significantibus quod ab ipso domus fundationis vestrae primordio de fundatoris voluntate processit, ut
fratribus sancti Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter
exhiberet, quum nihil teneatis ab eis, propter quod huiusmodi procuratio ipsis
debeat exhiberi. Verum tunc temporis
propter fratrum et servientium paucitatem domum
vestram talis procuratio non gravabat, quum
fines levium non excederet expensarum. Sed nunc in tantum excrevit numerus
eorundem, quod ad faciendam
procurationem vix modo quatuor
marchae argenti sufficerent, quae pro una sufficienter
fieri consuevit. Indulgemus igitur, ut
per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus
provideri, auctoritate vobis praesentium, ne ultra primam mensuram in procuratione
ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati, sed expensis illis, quae consueverunt sufficere, sint
contenti nisi forte facultates
ecclesiae in tantum excreverint, quod sine gravamine ampliato fratrum numero ad
solvendum debitum procurationis extendi possit quantitas expensarum. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Mai. Pont.
nostr. Ao. I. 1198.]
|