CAP. XVII.
Omnes ecclesiae, nisi quae ab hoc per privilegium apostolicum
sint exemptae, procurare tenentur legatos sedis apostolicae seu etiam eius
nuncios, nec in hoc praescriptione iuvantur H. d. usque ad §. Sane. – (Sane
etc.) Tractat de modo procurationis ipsorum et legatorum et nunciorum.
Abbas.
Idem Primicerio et Clero Mediolanensibus.
Quum
instantia nostra quotidiana †sit secundum
debitum apostolicae servitutis omnium ecclesiarum sollicitudo continua, quoties
ipsarum negotiis promovendis non possumus personaliter imminere, per fratres
nostros ea expedire compellimur, quos a nostro latere destinamus, illius
exemplum in hac parte secuti, qui, discipulis suis in mundum universum
transmissis, ipse in medio terrae salutem fuit personaliter operatus. Hinc est,
quod, quum nuper dilectum flium B. tit. S. Petri ad Vincula cardinalem
apostolicae sedis legatum pro negotiis ecclesiae in Lombardiam duximus
destinandum, et is, vestram civitatem ingressus, procurationes [a vobis] exigeret, quae consueverunt apostolicae sedis legatis et nunciis
exhiberi, vos, non attendentes, quod dicitur ab Apostolo: “Si vobis spiritualia
seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus,” ne vos ad onus
procurationis arctaret, nisi a canonicis maioris ecclesiae se faceret antea
procurari, sedem apostolicam appellastis, et, sicut idem cardinalis per suas
nobis literas intimavit, in aliis etiam non modicum iniuriosi fuistis. Propter
quod dilecti filii nostri praepositus S. Nazarii et A. canonicus S. Stephani,
syndici et procuratores vestri, cum dilecto filio abbate S. Vincentii ad sedem
apostolicam venientes, ut super his statueremus ordinem et mensuram, ex parte
vestra suppliciter postulabant. Licet autem pro eo, quod praedicto cardinali
vel potius nobis in ipso contumaciter resistentes, iuxta verbum dominicum: “Qui
vos recipit me recipit, et qui vos spernit me spernit,” necessaria denegastis,
non pro vobis, sed contra vos potius meruerint exaudiri: quia tamen paternam
affectionem, qua nobis proprium est de Romanae sedis clementia misereri semper
et parcere, offensi etiam deponere non valemus; de consilio fratrum nostrorum
Postulationi vestrae taliter in huiusmodi
respondemus, quod, quum omnes ecclesiae legatis et nunciis sedis apostolicae
procurationes impendere teneantur, ab earum praestatione nullam prorsus habere volumus excusatam, nisi
forte per speciale privilegium sedis apostolicae, quod non credimus, sit
exempta, etiamsi longissimo tempore procurationis obsequium non impenderint
quum in talibus praescriptio sibi locum nequeat vindicare, quia nos a
provisione pastoralis sollicitudinis circa omnes ecclesias nunquam omnimo
cessamus. Sane in his exigendis eum modum et ordinem volumus observari, ut
nulla ecclesia vel praelatus se indebite praegravari rationabiliter
conqueratur. Si vero de communi collecta legatorum et nunciorum nostrorum
expensas duxeritis faciendas, quod vobis non duximus inhibendum, ex hoc nobis
et nostris nullum praeiudicium volumus generari, quo minus possint a quocunque
maluerint procurationes sibi debitas postulare, ita, quod, si exactus ultra
suam gravatus fuerit facultatem, sibi ab aliis restauretur. Nunciis tamen
nostris in necessariis expensis exhibendis pareat quicunque fuerit requisitus humiliter et devote, ita tamen, quod in fraudem nihil penitus
attentetur, nec per communes ministros procurationis obsequium, si noluerint,
recipere compellantur. Qui vero contumaciter eis duxerint resistendum, omni prorsus appellatione remota
districtione sunt ecclesiastica compellendi. [Super iniuriis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Mart. 1199.]
|