CAP. XVIII.
Si ad unicam mensuram solvi solet quod debetur ex voto, ad
illam in posterum solvi debebit; si vero ad diversas, liberabitur solvens
etiam, ad minorem.
Idem Zamorensi et Salamantino Episcopis.
Ex
parte venerabilis fratris nostri
Compostellani archiepiscopi fuit propositum coram
nobis, quod, quum hi, qui vota beati Iacobi continue persolverunt, ad
communem terrae suae mensuram, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa
persolverint hactenus et persolvant, quidam, quia longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc, per vos apostolicae sedis auctoritate ad
solutionem eorundem coacti, quandam mensuram exhibent parvissimam et
ignotam, †nec etiam communibus usibus
deputatam, et ad eandem vota praedicta persolvere moliuntur. Unde postulastis a
nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum hi qui mensuram
ignotam exhibent, ad solvendum vota praescripta sint ad communem terrae suae
mensuram, secundum quod illi, qui ea persolverunt continue, fecerunt,
compellendi. Quum ergo non constet, ad quam mensuram antecessores eorum praedicta
vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius,
qui ea continue persolverunt, ad unam et eandem mensuram huiusmodi vota
persolverint, an ad varias et diversas. In primo enim casu ad eandem et illi
solvere sunt cogendi. In secundo volentes solvere ad minorem, non sunt utique cogendi, ut ad maiorem
persolvant; quoniam, quum huiusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius
sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne tanquam exactores nimium videantur
lucris temporalibus inhiare. [Dat. Rom.
ap. S. Petr. X. Kal. Apr. Ao. IX. 1206.]
|