CAP. XIX.
Ecclesiae tenentur episcopo, in cuius dioecesi sunt,
respondere de procurationibus, quarta decimarum et aliis episcopalibus. H. d.
quoad titulum.
Idem Caesaraugustensi Episcopo.
Quum
olim + [ad aures nostras tuam querimoniam
destinasses, quod te dilectus filius abbas S. Ioannis Pinnatensis quartis
decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere,
multipliciter defraudaret, dilectis filiis …… praeposito Iaccensi et P. …
Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi causam ipsam duximus committendam, in
quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum
sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis
antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, quum ecclesiae
supradictae ad monasterium pertineant pleno iure, nihil iuris in eis tibi
poteras vendicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam
quarta decimae, quam alia iura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in
ecclesiis memoratis, quum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi
constitutae, de iure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales
petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense
monasterium mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconensi et R.
comite Barchinonensi initam proponebas, per quam tibi tam coenam quam quartam
decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod
probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate
bonae memoriae Alexandri Papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit
compositio confirmata, sicut in eiusdem authentico perspicitur contineri. Aliam
similiter compositionem bonae memoriae G. Pampilonensi episcopo, et dilectis
filiis F. de Otiien, et D. monacho sancti Iohannis mediantibus initam, per quam
deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens
instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem
quadragenariam allegasti, asserens, quod, etsi alia defensionis adminicula non
haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae ius tibi
fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae
supradictae de iure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno iure; si
quidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam
meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel
de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere
concederet cui vellet. Quumque in castrum de Luna habitatores postmodum
induxisset, ecclesias de Luna et de Taust. ibidem constructas monasterio
contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta super dictis confecta
donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae Pampilonensis episcopus,
in cuius dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis et
aliis iuribus episcopalibus concessit easdem monasterio memorato, sicut in eiusdem
episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes
induxit, quod in Pampilonensi dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae.
Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias praedecessor tuus suo
monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali iure concessit, praeter
consecrationes basilicarum et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto
plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te
posse de iure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam
secundam, ex tui parte propositam, ea ratione pars monasterii proposuit
reprobandam, quia per impressionem et metum principis saecularis utraque
compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere
nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita
compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre;
confirmatione siquidem ius nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius
conservatur Contra praescriptionen quadragenariam, quam tu allegare curasti,
pars monasterii respondebat, quoniam huiusmodi praescriptio, etiamsi probata
fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super
illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae
compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, quum secundum canonicas
sanctiones illicite transigentis vel alienantis tempora debeant de
praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime
consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens,
subducantur. Ad haec fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta
indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in iudicio
praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides,
nullum tibi poterat praeiudicium generare, quum abbas ipse coram nobis fuerit
in iure confessus, quod eadem indulgentia, salvo iure episcopali, fuerit
praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis iudicibus
fuisse confessum. Porro, lonationem Pampilonensis episcopi tibi praeiudicare
non posse, tua pars proponebat constanter, quum non sit per testes sufficienter
ostensum, quod ecclesiae supradictae in eius sint dioecesi constitutae. Contra
donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, quam abbas
interrogatus in iure responderit, quod idem praedecessor non habuerat
potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti
occasione commodum consequatur, quod in iudicio non erubuit impugnare, praesertim,
quum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, quum, postquam
donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis
et aliis episcopalibus iuribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora
respondisse. Sed et super metu, per quem praenominatae compositiones
interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus
audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret,
quia tamen postmodum tam decimae quam aliorum iurium episcopalium spontanea
fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas
rationabiliter excusare.] His et
aliis, quae coram praedictis iudicibus et coram nobis fuere proposita, plenius
intellectis, Quia nobis plena
fides facta fuit, quod ecclesiae de Luna et de Bes. in tua sunt dioecesi
constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in
instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas sancti Ioannis
Prilatensis tam de quarta decimarum, circa
quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de ceteris episcopalibus
rationibus, [circa quas nullam querebatur sibi violentiam irrogatam,] tibi
debeat respondere: de consilio fratrum
nostrorum abbatem ipsum ad integram solutionem quartae omnium decimarum,
nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum, et aliorum
episcopalium iurium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim ex forma
secundae compositionis deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen
compositionem illam idem abbas
nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit
beneficium consequi, cui renunciasse tacite videbatur. Absonum erat praeterea,
ut negaret, illam ecclesiam in tua dioecesi constitutam, super qua instrumenta
praedocessoris tui ostendebat in iure monasterio suo fuisse concessa, per quae episcopale ius petebat expresse. [Dat. Ferentini II. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]
|