CAP. XXIII.
Praelati tunc sunt procurandi, quum personaliter visitant, et
debent tunc servare concilium Lateranense et praedicationi, correctoni et
reformationi vacare. Legati et nuncii apostolici pro his diebus tantum, pro
quibus moram trahunt, procurari debent, et contra hanc constitutionem exactum
restituitur duplicatum.
Idem in concilio generali.
Procurationes,
quae ratione visitationis debentur episcopis, vel archidiaconis vel quibuslibet
aliis, etiam apostolicae sedis legatis aut nunciis, absque manifesta et
necessaria causa nullatenus exigantur, nisi quando personaliter officium
visitationis impendunt. Et tunc evectionum et personarum mediocritatem
observent in Lateranensi concilio diffinitam, hoc adhibito moderamine circa
legatos et nuncios apostolicae sedis, ut, quum oportuerit eos apud aliquem
locum moram facere necessariam, ne locus ille propter illos nimium aggravetur,
procurationes recipiant moderatas ab aliis ecclesiis vel personis, quae nondum
fuerant de suis procurationibus aggravatae, ita, quod numerus procurationum
numerum dierum, quibus huiusmodi moram fecerint, non excedat, et, quum aliqua
non suffecerit per se ipsam, duae vel plures coniungantur in unam. Porro
visitationis officium exercentes non quaerant quae sua sunt, sed quae Iesu
Christi, praedicationi et cohortationi, correctioni et reformationi vacando, ut
fructum referant, qui non perit. Qui autem contra hoc venire tentaverit et quod
accepit reddat, et ecclesiae, quam taliter aggravavit, tantundem impendat.
|