TITULUS XLI.
DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET SACRAMENTO EUCHARISTIAE ET
DIVINIS OFFICIIS.
CAP. I.
Presbyter tenetur horis debitis dicere horas canonicas,
permittitur tamen sibi ex causa dicere eas usque ad vesperas inclusive. H. d.
secundum unum intellectum.
Ex concilio Agathensi.
Presbyter,
mane matutinali officio expleto, pensum servitutis suae, canendo videlicet primam, tertiam, sextam, nonam vesperamque
persolvat, ita tamen, ut horis competentibus et signatis iuxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus
publice compleantur. Deinde peractis horis et infirmis visitatis, si voluerit,
exeat ad opus rurale ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et
hospitum, sive diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam,
pro temporis qualitate, et opportunitatis.
Ex dictis Benedicti: Propheta dicente: “septies in die laudem dixi tibi;” qui
septenarius numerus a nobis sic
impletur, si matutini, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae et completorii
tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia, sicut Propheta ait: septies in die etc. Nam de nocturnis
vigiliis idem ipse Propheta ait: “Media nocte surgebam ad confitendum tibi, etc.” Ergo his temporibus laudes creatori
nostro super iudicia suae iustitiae referamus.
|