Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • TITULUS XLIX.   DE IMMUNITATE ECCLESIARUM, COEMITERII, ET RERUM, AD EAS PERTINENTIUM.
      • CAP. VIII.   Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. VIII.

 

Praelati, pius debito a subditis extorquentes, praetextu procurationis vel alterius servitii impensi legato vel alteri, illud restituent, et tantundem pauperibus erogabunt.

 

Idem in eodem.

 

Quia plerique praelati, ut procurationem aut servitium aliquod impendant legato vel alii, plus extorquent a subditis quam solvant, et in eorum damnis lucra sectantes quaerunt praedam potius quam subsidium in subiectis, id de cetero fieri prohibemus. Quod si quis forte praesumpserit, et sic extorta restituat, et tantundem cogatur pauperibus elargiri; superior autem, cui [super hoc] fuerit querela deposita, si negligens fuerit in huiusmodi exsecutione statuti, canonicae subiaceat ultioni.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License