Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS II.   DE DESPONSATIONE IMPUBERUM.
      • CAP. IV.   Ex sponsalibus, contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. IV.

 

Ex sponsalibus, contractis cum minore septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit sponsalia praecedentia de futuro.

 

Alexander III. Herfordensi Episcopo.

 

Literas tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod, quum quidam parochianus tuus A. nomine esset perfectae aetatis, quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente vero tempore idem A. matrem puellae cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium postulasti. Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si praefatus vir matrem praefatae puellae, antequam puella ipsa septimum annum complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas, quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si, postquam praefata puella septimum annum complevit, praedictus vir matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere consueverint, inter eos sententiam divortii non differas promulgare, nec ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License