Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS VIII.   DE CONIUGIO LEPROSORUM.
      • CAP. II.   Coniuges propter lepram separandi non sunt a coniugio, et contrahere possunt matrimonium, et invicem sibi reddere debitam tenentur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. II.

 

Coniuges propter lepram separandi non sunt a coniugio, et contrahere possunt matrimonium, et invicem sibi reddere debitam tenentur.

 

Idem Baionensi Episcopo.

 

Quoniam ex multis auctoritatibus et praecipue ex evangelica veritate nemini licet, excepta causa fornicationis, uxorem suam dimittere: constat, quod, sive mulier lepra percussa fuerit, seu alia gravi infirmitate detenta, non est a viro [suo] propterea separanda, vel etiam dimittenda. Super hoc vero, [quod de latore etc.] (Et infra: [cf. c. 3. De eo, qui duxit IV. 7.]) Leprosi autem si continere nolunt, et aliquam, quae sibi nubere velit, invenerint, liberum est eis ad matrimonium convolare. Quodsi virum sive uxorem divino iudicio leprosum fieri contigerit, et infirmus a sano carnale debitum exigat, generaIi praecepto Apostoli quod exigitur est solvendum, cui praecepto nulla in hoc casu exceptio invenitur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License