Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS III.   DE SIMONIA, ET NE ALIQUID PRO SPIRITUALIBUS EXIGATUR VEL PROMITTATUR.
      • CAP. XXX.   Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XXX.

 

Si per accusationem constat, monachum simoniace fuisse receptum, receptus et recipiens deponuntur. Si vero per inquisitionem, receptus in arctius monasterium detruditur; recipienti vero et maioribus poena condigna imponitur, et interim ab exsecutione ordinum sacrorum suspenduntur.

 

Idem Cantuariensi Archiepiscopo.

 

Dilectus filius magister A. nuncius tuus pro parte tua proposuit, quod, quum Cantuariensem dioecesim secundum praedecessorum tuorum consuetudinem visitans, ut quae corrigenda sunt corrigas, et statuas quae secundum Deum videris statuenda, in monasteriis et canonicis regularibus, et religiosis locis pullulasse repereris simoniacam pravitatem, ita, quod in eis multi pretio sunt recepti, qui potius gratis recipi debuissent, immo etiam ad religionis observantiam invitari. Dubitas igitur, an, quia multitude reperitur in causa, severitati sit aliquid detrahendum, an in tales exercere debeas rigorem canonicae disciplinae. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si adversus eos, qui labe fuerint huiusmodi maculati, accusatio coram te fuerit canonice instituta, postquam crimen ordine fuerit iudiciario comprobatum, tam in dantes quam in recipientes canonicae severitatis exerceas ultionem. Quodsi de hoc tibi per solam inquisitionem constiterit, eos, qui per simoniacam pravitatem in locis talibus sunt recepti, ab illis amotos ad agendam poenitentiam ad monasteria dirigas arctiora. Abbatibus autem et abbatissis, prioribus, praelatis quibuslibet et officialibus eorundem iniungas poenitentiam competentem, et, donec illam peregerint, eos a sacrorum ordinum exsecutione suspendas, iniungens episcopis tuis, ut hanc formam per suas dioeceses studeant observare. Illud tamen gratanter recipi poterit, quod fuerit sine taxatione gratis oblatum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License