Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XIV.   DE CLERICIS PUGNANTIBUS IN DUELLO.
      • CAP. II.   Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. II.

 

Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensari.

 

Coelestinus III.

 

Henricus presbyter lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum laicum quendam super furto in saeculari placito convenisset, ipse, quia testes sui defecerunt, pugilem secundum pravam terrae consuetudinem introduxit, qui reum usque adeo ictibus gladii vulneravit, quod coactus est nocte proxima exspirare. Quia igitur super hoc nos consulere voluisti, ambiguitatem tuam responsione huiusmodi removemus, quod tales pugiles homicidae veri exsistunt, nec praedictus sacerdos, licet non ipse, sed alius pro eo in duello pugnaverit, debet in sacris ordinibus ministrare, sicut etiam tradunt sacrorum canonum instituta. Homicidium autem tam facto quam praecepto, sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari; poterit tamen cum eo circa habendum beneficium misericorditer dispensari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License