Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXVII.   DE CLERICO EXCOMMUNICATO, DEPOSITO VEL INTERDICTO MINISTRANTE.
      • CAP. X.   Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. X.

 

Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.

 

Idem.

 

Si celebrat minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate feriendus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License