Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
    • TITULUS XXXVII.   DE POENIS.
      • CAP. X.   Occidentes praelatum privantur beneficiis et feudis, quae habent ab ecclesia, cui praeerat praelatus ille, nec eis vel heredibus restituentur, nec alia de novo concedi debent. Et hodie in occidente, capiente vel banniente episcopum auctae sunt similes poenae, de quibus in Clem. Si quis suadente eod. tit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. X.

 

Occidentes praelatum privantur beneficiis et feudis, quae habent ab ecclesia, cui praeerat praelatus ille, nec eis vel heredibus restituentur, nec alia de novo concedi debent. Et hodie in occidente, capiente vel banniente episcopum auctae sunt similes poenae, de quibus in Clem. Si quis suadente eod. tit.

 

Idem.

 

Ad aures nostri apostolatus pervenit, quod, quum quidam parochiani tui ausu diabolico bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum praedecessorem tuum nequiter peremissent, feuda et beneficia, quae illi a Vincentina ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerant cum multa deliberatione sublata. Quia igitur maiori [etiam] sunt animadversione plectendi, nos, bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tam tibi quam successoribus tuis auctoritate apostolica prohibemus ne ipsis aut heredibus eorum beneficia praedicta restituantur [ulterius], seu de novo eis alia quaelibet conferantur. [Si quis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Apr. 1198.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License