Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
CAP. XX.
Illegitimus potest postulari, non autem eligi, et electores, nisi probaverint, illum ignoranter elegisse, incidunt in poenas Lateranensis concilii.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Innotuit nobis olim tam per tuas literas, quam quorundam suffraganeorum tuorum et dilectorum filiorum prioris et conventus Wigorniensis ecclesiae, quod, Vigoriensi ecclesia destituta pastore, dicti prior et conventus eiusdem dilectum filium magistrum M. archidiaconum Eboracensem in episcopum unanimiter elegerunt, cuius, quum eius tibi fuisset electio praesentata, confirmationem usque in adventum ipsius, qui absens eligebatur et inscius, distulisti; qui tandem, quod factum fuerat audito, ad praesentiam tuam devotus accessit, et praeter opinionem omnium, qui nihil obstare credebant, quin statim concors et canonica deberet electio confirmari, spontanea tibi et secreta confessione monstravit, quod conscientia eius aliquantisper ex natalibus esset laesa, †et, quod ad tantae dignitatis apicem praeter indulgentiam sedis apostolicae nollet aliquatenus promoveri, proposuit, etiamsi promoventem benignum et facilem inveniret. Tu autem, sicut vir providus et discretus, intellecta conscientia eius, noluisti protinus ad confirmationem procedere, sed nobis rei seriem per tuas insinuans literas, et per eas ipsius magistri merita et conscientiam commendasti; capitulum autem eiusdem ecclesiae, quare per te fuisset electionis confirmatio protelata, se ignorare, per literas suas nobis transmissas exposuit, cuius electionem capitulum petiit per sedem apostolicam confirmari, praesentato nobis electionis decreto subscriptionibus eligentium roborato. Quidam autem suffraganeorum tuorum, quod per tuas literas videbaris obscure aliquantulum innuisse, per suas literas in aliquibus asseruerunt, eum fuisse filium cuiusdam militis, et ab eo ex quadam ingenua et non coniugata susceptum. Interim vero idem quoque magister ex insperato ad praesentiam nostram accessit, et quod nobis de nativitate ipsius per literas aliquorum suffraganeorum tuorum fuerat intimatum exposuit, et adiecit, quod nunquam pater eius habuerat uxorem, sed matris eius virginitatis florem praeripuit quasi furtim, †et ipsa infra quadriennium a nativitate ipsius matrimonium non contraxit. Nos ergo cum fratribus nostris habito super hoc diligenti tractatu, relectis canonibus, quosdam invenimus, qui non legitime genitos promoveri vetant ad officium pastorale, causam forte trahentes ex lege divina, per quam spurii et manzeres usque in decimam generationem in ecclesiam Dei prohibentur intrare. Invenimus etiam alios, qui undecunque genitos non prohibent ad sacros ordines promoveri, dummodo sibi merita suffragentur, asserentes, quod culpa parentum non est filiis imputanda. Et ad hoc probandum inducunt, quod Dominus noster Iesus Christus non tantum ex alienigenis, sed etiam ex adulterinis voluit commixtionibus nasci, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Hi etiam scripturae divinae videntur inniti, qua dicitur; “Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii,” per quam antiquum videtur proverbium removeri, quod inter filios Israel dici solebat: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt.” Quidam vero ad concordiam discordantia revocantes, repugnantiam canonum praedictorum sopire quodammodo videbantur, dicentes, quod illegitime geniti si religiose fuerint aut in coenobiis, aut in canonicis conversati, a sacris ministeriis minime revocentur, et inter illegitime genitos quidam asserunt eos solos a sacris officiis prohibendos, qui paternam incontinentiam imitantur. Et hi quoque videntur auctoritate divinae legis inniti, qua dicitur: “Ego sum Deus zelotes visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem in iis, qui oderunt me [gratis],” quasi dicat, in his, qui circa me paternum odium imitantur. Verum canon concilii Lateranensis a bonae memoriae Alexandro Papa praedecessore nostro editus in synodo generali, primis concordans canonibus non solum tales vetat in episcopos promoveri, verum etiam eligentibus talem personam poenam infligit, immo ipso facto eandem poenam asserit incurrisse, ut secundum hoc canon latae sententiae esse videatur, cuius tenor talis est: “Ne videlicet, quod de quibusdam pro necessitatibus temporis factum est, in exemplum trahatur a posteris, nullus in episcopum eligatur, nisi qui de legitimo matrimonio sit natus,” circa finem subiungens: “Clerici sane si contra formam istam quemquam elegerint, et eligendi tunc potestate privatos, et ab ecclesiasticis beneficiis triennio se noverint esse suspensos.” Sane praedictus canon, qui non per eum, qui canones non nosset antiquos, sed [per] illum, qui plene noverat canonicas sanctiones, in concilio multorum iurisperitorum est editus et ipsius approbatione concilii roboratus, natis de non legitimo matrimonio omnem videtur in episcopos promovendi aditum praeclusisse, quum id etiam ad consequentiam trahi prohibeat, quod pro necessitate innuit prioribus temporibus esse factum, licet nihil amplius quam necessitas dispensantem ad dispensationem inducat. Praeterea electionem talium innuit nullam esse, dum in poenam statuit electorum, ut tunc eligendi potestate se noverint privatos, quod nihil esset, si tunc non occurreret electio facienda; quod fieri non posset, priori electione seu etiam nominatione durante. Ex quo patet, electionem huiusmodi per ipsum canonem irritatam. Quamvis autem canon Lateranensis concilii, ab Alexandro praedecessore nostro editus, non legitime genitos adeo persequatur, quod electionem talium innuit nullam esse, nobis tamen per eum adempta non fuit dispensandi facultas, quum ea non fuerit prohibentis intentio, qui successoribus suis nullum potuit in hac parte praeiudicium generare, pari post eum, immo eadem potestate functuris, quum non habeat imperium par in parem, †sed ea tantum fuerit mens ipsius, ut, quia ex eo, quod aliquando ex dispensatione pro necessitate temporis factum fuerat, quidam gratiam in licentiam extendentes, et inde sumentes exemplum, se licite credebant eligere tales, et indifferenter huiusmodi eligebant, [quum] talia fieri prohiberet. Unde gravem electoribus poenam inflixit. Deliberavimus tamen cum fratribus nostris, utrum in tali casu et cum tali persona deberemus misericorditer dispensare, vel iuris potius servare rigorem. Invenimus enim, a bonae memoriae Urbano Papa praedecessore nostro in casu multo difficiliori cum Cenomanensi dispensatum electo, qui fuerat filius sacerdotis, et Legionensi episcopo, qui post consecrationem suam humiliter fuerat et sponte confessus, quod fuisset ex matre non legitima procreatus, quam pater, vivente uxore propria, cognovisset. Sed idem Urbanus prohibuit, ne id quasi pro regula in poslterum ad consequentiam traheretur. Videbatur enim, quod, quum cum illegitime natis fuisset aliquamdiu dispensatum, et ex certa causa forsitan in posterum dispensandum, in hac causa celerius deberet dispensatio indulgeri, illi personae videlicet, quae minus imperfectionis, plus perfectionis habebat. Multa enim in hoc casu dispensationem inducere videbantur, literarum scientia, morum honestas, vitae virtus, et fama personae, multipliciter a quibusdam etiam ex fratribus nostris, qui eum in scholis cognoverant, approbatae. Faciebant etiam ad id non modicum concors capituli Vigoriensis electio, petitio populi, assensus principis, votum tuum, suffraganeorum suffragia, et humilis devotio confitentis, qui sponte ac humiliter suum maluit confiteri reatum, quam laesa conscientia thronum conscendere pastoralem. Habito ergo super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, intelligentes, Vigoriense capitulum eundem magistrum non humiliter postulasse, sed improvide potius elegisse, quum ad obtinendum dispensationis beneficium procedendum fuisset, non per electionem inhibitam, sed per postulationem permissam, electionem ipsam praedicti canonis auctoritate cassatam denunciamus irritam et inanem, parcentes non modicum Vigoriensi capitulo, quod eis nec poenam infligimus expressam in canone supradicto, nec probare cogimus ignorantiam, quam allegant. Et quamvis post cassationem huiusmodi a nobis a multis fuerit humiliter supplicatum, ut propter causas praedictas dignaremur cum eo misericorditer dispensare, quum ad dispensandum in talibus nullus se casus habilior posset afferre, quia tamen praedicto capitulo liberam facultatem eligendi vel postulandi volumus reservare, supplicationem huiusmodi, quae nomine capituli non fiebat, quum non ad postulandam dispensationem, sed ad petendam confirmationem ipsius capituli fuerint nuncii destinati, ad praesens non duximus admittendam, decernentes irritum et inane quicquid super ordinatione ipsius episcopatus ante susceptionem literarum nostrarum fuerit attentatum. †Volumus igitur et mandamus, quatenus per Cantuariensem provinciam ex parte nostra facias districtius inhiberi, ne, quod de multis in eadem provincia, quod sine pudore non dicimus, inordinate noscitur esse factum, de cetero contra formam praescriptam nullatenus attentetur. Quod si Vigoriense capitulum eundem magistrum propter praerogativam meritorum ipsius duxerit postulandum, postulationem ipsius apud sedem apostolicam praesentare procuret.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |