Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
CAP. XXXIV.
Electio imperatoris, spectat ad principes Germanos, tres praelatos, et quatuor laicos, et electio facta per eorum maiorem partem, ceteris non contemptis, tenet. Et ad Papam pertinet electum examinare, approbare, et inungere, consecrare, et coronare, si est dignus; vel reiicere, si est indignus, ut quia sacrilegus, excommunicatus, tyrannus, fatuus et haereticus, paganus, periurus, vel ecclesiae persecutor. Et electoribus nolentibus eligere, Papa supplet. Et data paritate vocum eligentium, nec accedente maiori concordia, Papa potest gratificari cui vult. H. d. notanter iste textus.
Idem Duci Caringiae.
Venerabilem †fratrem nostrum Salzburgensem archiepiscopum, et dilectum filium abbatem de Salem et nobilem virum marchionem orientalem, quorundam principum nuncios ad sedem apostolicam destinatos benigne recepimus, et eis benevolam duximus audientiam indulgendum. Literas quoque, quas per eos quidam nobiles principes destinarunt, diligenter perlegi fecimus, et quae continebantur in eis, notavimus universa. Inter cetera vero quidam principes hac praecipue obiectione sunt usi, dicentes, quod venerabilis frater noster Praenestinus episcopus apostolicae sedis legatus aut electoris gessit aut cognitoris personam; si electoris, in messem alienam miserat falcem suam, et electioni se ingerens principum derogaverat dignitati; si cognitoris, absente altera partium, videtur perperam processisse, quum citata non fuerit, et ideo non debuit contumax iudicari. †Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis nolumus vindicare. Verum illis principibus ius et potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus, ut debemus, ad quos de iure ac antiqua consuetudine noscitur pertinere; praesertim, quum ad eos ius et potestas huiusmodi ab apostolica sede pervenerit, quae Romanum imperium in personam magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos. Sed et principes recognoscere debent, et utique recognoscunt, sicut iidem in nostra recognovere praesentia, quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam ad imperium ad nos spectat, qui eum inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem impositio manus spectat. Numquid enim, si principes non solum in discordia, sed etiam in concordia sacrilegum quemcunque, vel excommunicatum in regem, tyrannum, vel fatuum, haereticum eligerent, aut paganum, nos inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino. Obiectioni ergo principum respondentes, asserimus, quod legatus noster episcopus Praenestinus carissimum in Christo filium nostrum approbando regem Ottonem, et reprobando Philippum ducem Suaviae, nec electoris gessit personam, iuxta quod nobis per literas suas quidam principum opponebant, utpote qui nec fecit aliquem eligi, nec elegit, et sic electioni nequaquam ingessit se, nec cognitoris personam exhibuit, quum neutrius electionem quoad factum eligentium confirmandam duxerit, aut etiam infirmandam. Et sic ius sibi principum nullatenus usurpavit, aut venit contra illud, Exercuit autem denunciatoris officium, quia personam ducis eiusdem indignam, et personam regis denunciavit idoneam quoad imperium obtinendum, non tam propter studia eligentium, quam propter merita electorum; quamvis plures ex illis, qui eligendi regem in imperatorem promovendum de iure ac de consuetudine obtinent potestatem, consensisse perhibeantur in ipsum regem Ottonem, et ex eo, quod fautores Philippi ducis, absentibus aliis et contemptis, ipsum eligere praesumpserunt, pateat, eos perperam processisse, quum explorati sit iuris, quod electioni plus contemptus unius, quam contradictio multorum obsistat. †Unde, quia privilegium meruerunt amittere, qui permissa sibi abusi sunt potestate, videri non immerito potest, quod iniuria huiusmodi non obstante ceteri uti poterint iure suo. Et quoniam dux praedictus nec ubi debuit, nec a quo debuit coronam et unctionem accepit, memoratus vero rex et ubi debuit, videlicet Aquisgrani, et a quo debuit, scilicet a venerabili fratre nostro Coloniensi archiepiscopo recepit utrumque; Nos utique non ducem, sed reliquum reputamus et nominamus regem iustitia exigente. †In reprobatione vero praefati Philippi ducis Suaviae propter manifesta impedimenta personae non accusatione, sed condemnatione potius fuit opus, quia non accusatione, sed condemnatione indigent manifesta. Quod autem, quum in electione vota principum dividuntur, post admonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a nobis multoties postulavit, ex iure patet pariter et exemplo. Numquid enim, si principes admoniti et exspectati vel non potuerunt, vel noluerunt in unum propositum convenire, sedes apostolica advocato et defensore carebit, eorumque culpa ipsi redundabit in poenam? Sciunt autem principes et tua nobilitas non ignorat, quod, quum Lotharius et Corradus in discordia fuissent electi, Romanus Pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit coronatus, eodem Corrado tunc demum ad eius gratiam redeunte. Eos igitur duximus commonendos, ut, sicut nos a iuris ipsorum cessamus iniuria, sic ipsi contra ius nostrum se nequaquam iniuriosos ostendant, sed a praefato duce, iusto quidem a nobis iudicio reprobato, recedant, et praefato regi Ottoni non abnuant adhaerere, nisi tunc demum contra personam vel factum legitimum quid ab eis obiectum fuerit et ostensum. (Et infra:) Sunt enim notoria impedimenta ducis Suaviae, scilicet excommunicatio publica, periurium manifestum, et persecutio divulgata, quam progenitores eius et ipse praesumpserunt in apostolicam sedem et alias ecclesias exercere. Fuit quoque a bonae memoriae Coelestino Papa praedecessore nostro propter invasionem et devastationem patrimonii beati Petri, commonitione saepe praemissa, publice ac solenniter excommunicationis vinculo innodatus, quum in Tuscia moraretur, quod ipse postmodum recognovit, dum per nuncium suum ab ipso praedecessore nostro absolutionis beneficium postulavit, et postmodum a tunc Sutrino episcopo, quem cum abbate sancti Anastasii pro liberatione venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi nos in Theutoniam miseramus, contra formam mandati nostri de facto solummodo, quia de iure non potuit, post suam electionem apud Wormatiam occulte se fecit absolvi. Unde patet, quod fuit excommunicatus electus. †Et videtur non immerito, quod adhuc sit ex eadem causa excommunicationis sententia innodatus, quum praedictus episcopus eum sua auctoritate non posset absoluere, auctoritate vero nostrae delegationis nec posset plus, nec aliter liceret hoc ipsi, quam ei fuerat ab apostolica sede concessum. Ex eo etiam excommunicationis sententiae subiacere creditur manifeste, quod, quum perfidus Marcualdus, Dei et ecclesiae inimicus, cum universis fautoribus tam Theutonicis quam Latinis, excommunicationis vulgatae vinculis suae iniquitatis meritis sit adstrictus, sicut iam vobis per literas nostras directas per P. iudicem Placentinum ipsius Philippi nuncium intimasse meminimus, quas ad ipsius Philippi audientiam credimus pervenisse, ipse nihilominus, quamvis id non tantum ex relatione ipsius iudicis, sed etiam per publicam famam ad notitiam eius devenerit, eidem excommunicato non solum communicat, sed eum in malitia sua fovet, et per nuncios et literas suas exacuit furorem ipsius, ut carissimum in Christo filium nostrum Fridericum, Siciliae regem illustrem, nepotem suum, quem iam hereditate paterna privavit, adhuc privet possessione materna. Idem etiam contra proprium iuramentum, super quo nec consilium a sede apostolica requisivit, ambitionis vitio regnum sibi usurpare praesumpsit, non alium causa necessitatis in regem eligere, quod utcunque tolerabilius videretur, quum super illo iuramento prius Romana ecclesia consuli debuisset, sicut et eam quidam consuluere prudenter, apud quam ex institutione divina plenitudo residet potestatis. Nec valet ad plenam excusationem ipsius, si iuramentum illud dicatur illicitum, quum nihilominus super eo nos prius consulere debuisset, quam contra ipsum propria temeritate venire, praesertim illo exemplo, quod quum Gabaonitae a filiis Israel per fraudem surripuerint iuramentum, ipsi tamen cognita fraude contra illud venire temere noluerunt. Utrum vero dictum iuramentum sit licitum vel illicitum, et ideo servandum an non servandum exstiterit, nemo sanae mentis ignorat ad nostrum iudicium pertinere. †Quod autem Philippus de genere persecutorum exsistat, principes non credimus dubitare, quum Henricus, qui primus imperium de genere hoc accepit, bonae memoriae Paschalem Papam praedecessorem nostrum cum episcopis, cardinalibus et multis nobilibus Romanorum praesumpserit captivare. Fridericus autem pater ipsius Philippi contra felicis recordationis Alexandrum Papam praedecessorem nostrum longo tempore schisma fovit. Henricus frater ipsius Philippi, qualiter se habuerit circa interfectores sanctae memoriae Alberti Leodiensis episcopi, quem ipse prius coegerat exsulare, ac Conradus, qui praedictum Ostiensem episcopum ceperat, satis nostis. Qui etiam qualiter venerabilem fratrem nostrum Auximanum episcopum alapis caedi fecerit, et pilos de barba eius avelli, et tractari eum in pluribus inhoneste, qualiter quoque quosdam familiares ecclesiae Romanae naso fecerit mutilari, qualiter praedictum Salernitanum archiepiscopum captivarit, et quosdam, viros ecclesiasticos flammis torreri fecerit, quosdam vero viros in mare submergi, ad tuam et aliorum principum credimus audientiam pervenisse. Insuper, si praedictus dux, quod absit, imperium obtineret, libertas principum in electione periret, et imperium obtinendi de cetero ceteris fiducia tolleretur. Nam si, prout olim frater dicti ducis patri eorum, sic dux ipse fratri suo succederet, videretur imperium non ex electione, sed ex successione deberi, et in praeiudicium principum redundaret, si non nisi de domo ducis praedicti videretur aliquis ad imperium assumendus. †Quum ergo nos flecti a nostro proposito nulla penitus occasione possimus, sed in ea potius firmissime persistamus, et tu nobis saepe per literas tuas duxeris suggerendum, ut eidem duci nullatenus faveremus, nobilitatem ergo tuam monentes per apostolica scripta mandamus, quatenus, sicut de gratia nostra confidis, et nos de tua devotione speramus, de cetero a praefato duce Philippo recedas omnino, non obstante iuramento, si quod ei ratione regni fecisti, quum, eo quantum ad obtinendum imperium reprobato, iuramentum huiusmodi non debeat observari. Praedicto vero regi Ottoni, quem nos, concedente Domino, ad coronam imperii disponimus evocare, patenter adhaereas et potenter; ut quum ei ad commonitionem nostram adhaeseris, inter primos gratiam et benevolentiam eius obtinere praecipue merearis, ad quod nos pro tuae nobilitatis amore dabimus operam efficacem [Dat. Laterani.]
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |