Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • TITULUS VI.   DE ELECTIONE ET ELECTI POTESTATE.
      • CAP. XLIV.   Si praelatus per negligentiam confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit potestatem confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii suspenditur, et promotus deiicitur. Si vero per malitiam hoc fecit, gravius punitur. Electi vero immediate subiecti Papae, per se aut per personas instructas debent adire Papam, et petere confirmationem. Et si sint electi in concordia, et valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil alienent; benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. XLIV.

 

Si praelatus per negligentiam confirmavit indignum electum ad regimen animarum, perdit potestatem confirmandi primum successorem, et a perceptione proprii beneficii suspenditur, et promotus deiicitur. Si vero per malitiam hoc fecit, gravius punitur. Electi vero immediate subiecti Papae, per se aut per personas instructas debent adire Papam, et petere confirmationem. Et si sint electi in concordia, et valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, interim administrant, ita tamen, quod nil alienent; benedicuntur autem et consecrantur, prout consueverunt.

 

Idem in eodem.

 

Nihil est, quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod indigni assumantur praelati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo adhibere necessariam medelam, irrefragabili constitutione sancimus, quatenus, quum quisquam ad regimen animarum fuerit electus, is, ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et electionis processum, et personam electi, ut, quum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat, quia, si secus fuerit incaute praesumptum, non solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, quum de ipsius constiterit negligentia, maxime si hominem insufficientis scientiae, vel inhonestae vitae, vel aetatis illegitimae approbaverit, non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate, verum etiam, ne aliquo casu poenam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si aequum fuerit, indulgentiam valeat promereri. Si vero convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni. §. 1. Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum sibi officium digne valeant adimplere, si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem. §. 2. Ceterum qui ad Romanum pertinent immediate Pontificem, ad percipiendam sui confirmationem officii eius se conspectui, si commode fieri potest, personaliter repraesentent, aut personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionibus et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem officii assequantur, quum eis nihil obstiterit de canonicis institutis, ita, quod interim valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates ecclesiarum et utilitates in spiritualibus et temporalibus administrent; sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nihil penitus alienent. Munus vero benedictionis seu consecrationis recipiant, sicut hactenus recipere consueverunt.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License