Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius IX Decretalium compilatio IntraText CT - Text |
|
|
CAP. II.
Electos in episcopos et confirmatos transferre potest solus Papa.
Idem Decano et Capitulo Andegavensi.
Inter corporalia et spiritualia eam cognovimus esse differentiam, quod corporalia facilius destruuntur quam construantur, spiritualia vero facilius construuntur quam destruantur. Unde iuxta canonicas sanctiones episcopus solus honorem dare potest, solus autem auferre non potest. Episcopi quoque a metropolitanis suis munus consecrationis accipiunt, qui tamen non possunt nisi per Romanum Pontificem condemnari. Quum ergo fortius sit spirituale vinculum quam carnale, dubitari non debet, quin omnipotens Deus spirituale coniugium, quod est inter episcopum et ecclesiam, suo tantum iudicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem etiam carnalis coniugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum iudicio reservavit, praecipiens, ut quos Deus coniunxit homo non separet. Non enim humana, sed potius divina potestate coniugium spirituale dissolvitur, quum per translationem, vel depositionem, aut etiam cessionem auctoritate Romani Pontificis, quem constat esse vicarium Iesu Christi, episcopus ab ecclesia removetur: et ideo tria haec, quae praemisimus, non tam constitutione canonica, quam institutione divina soli sunt Romano Pontifici reservata. Sicut enim episcopus consecratus sine licentia Romani Pontificis suam non debet ecclesiam derelinquere, sic et electus [et] confirmatus praeter eius assensum suam deserere nequit ecclesiam, cui est matrimonialiter alligatus, quum non debeat in dubium revocari, quin post electionem et confirmationem canonicam inter personas eligentium et electi coniugium sit spirituale contractum, cui profecto episcopalis dignitas nihil addit, quum quis episcopali praeditus dignitate nullius tamen ecclesiae possit esse episcopus, quemadmodum de illo contingit, qui oneri pontificali renunciat, non honori. Unde, quum non sit maius vinculum episcopi ad ecclesiam, quam electi, maxime quum fuerit confirmatus, immo idem penitus, et non aliud, idem iuris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum translatio, vel etiam depositio et cessio, sic et electorum post confirmationem spiritualis ratione coniugii soli est Romano Pontifici reservata. Licet usque ad tempora ista quod cautum fuerat de episcopis expressum non fuerat de electis, propter expressam tamen similitudinem, vel identitatem potius, nemini poterat videri dubium subtiliter intuenti, quum de similibus idem iudicium sit habendum. §. 1. Sed neque illud, quod in canone legitur de electo, ut, si ultra sex menses per suam negligentiam retinuerit ecclesiam viduatam, nec ibi, nec alibi donum consecrationis accipiat, immo metropolitani sui cedat iudicio, aliter intelligentibus poterat suffragari, quum non intelligatur ecclesia viduata, quasi sponsum non habeat, sed quia, quum sponsus eius nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri maneat solatio destituta, sicut iuxta communem modum loquendi illa dicitur ecclesia viduata, quae, licet episcopum habeat, inutilem tamen perhibetur habere. Nec quod de cessione subsequitur, et statutum fuit ad poenam, trahi debet ad gratiam, ut, sicut metropolitani iudicio electus deiicitur, ita etiam ad aliam ecclesiam possit transferri, praesertim quum nec sine auctoritate Romani Pontificis fiat cessio vel deiectio memorata, qui, ut haec possent, ex illo canone metropolitanis indulsit. Unde, si circa translationem idem fieri voluisset, quod de cessione dixerat, et de translatione poterat expressisse, et quod non est sanctorum Patrum decreto sancitum superstitiosis non est adinventionibus praesumendum, praesertim quum nonnunquam intelligatur prohibitum quod non invenitur concessum. §. 2. Sane quoniam Turonensis archiepiscopus electum Abricensem, per metropolitanum suum postea confirmatum, in ecclesiam vestram praeter auctoritatem sedis apostolicae transferre praesumpsit et in episcopum consecrare, quem etiam venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus citra madatum nostrum absolvit, et ei licentiam tribuit transeundi: praedictos archiepiscopos, qui saltem apostolicam sedem super hoc, quod novum emerserat, praesertim quum iuxta canonicas sanctiones maiores ecclesiasticae causae ad sedem apostolicam sint referendae, consulere debuerunt, a consecratione pariter et confirmatione pontificum, episcopum vero ab exsecutione pontificalis officii Bituricensis archiepiscopus iuxta mandati nostri tenorem suspendit. Et quamvis iidem archiepiscopi Turonensis et Rothomagensis tanquam maiores plus excesserint in praemissis, praefatus vero episcopus minus, utpote illorum tanquam maiorum errorem secutus, nos tamen, intellecta per literas et per nuncios eorum archiepiscoporum confessione spontanea et supplicatione devota, veniam errori dedimus, quia non ex malignitate, sed ex simplicitate peccaverunt. Et quoniam praefatus episcopus, qui et minus peccaverat, et sicut ex praemissis apparet, severius fuerat castigatus, ad apostolicam sedem, licet spontanea voluntate, non tamen sine multis laboribus et expensis accessit, reatum suum recognoscens humiliter et devote, ac misericordiam postulans, et iudicium non requirens: nos super facto eius cum fratribus nostris communem tractatum habentes et subtiliter intuentes, quod, licet sibi munus consecrationis impensum, nec prioris ecclesiae ipsum pontificem fecerit, nec secundae, quum ad primam non fuerit consecratus, et ad secundam priori vinculo perdurante non potuerit canonice consecrari, adhuc coniugaliter alteri alligatus, illud tamen provide attendentes, quod et urgens necessitas, et evidens utilitas ecclesiae vestrae, quoniam non poteratis in aliam personam idoneam convenire, dispensationis gratiam requirebant, ei de plenitudine potestatis tam a vinculo prioris ecclesiae, quam a poena suspensionis penitus absoluto, de benignitate sedis apostolicae duximus concedendum, ut, priori consensu hactenus perdurante, sicut per literas personarum ecclesiae vestrae nobis est intimatum, Andegavensem ecclesiam tanquam proprius pontifex ad gloriam et laudem nominis Dei, ad honorem et exaltationem ipsius et ad salutem et utilitatem suam, et tam cleri quam populi sibi commissi, studeat gubernare, ut praeveniente divina gratia et sequente plus prodesse velit et valeat, quam praeesse [etc. Dat. Lat. XII. Kal. Febr. 1199.]
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |