Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS I.   DE IUDICIIS.
      • CAP. IV.   Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. – §. 1. Summatus est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. IV.

 

Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. – §. 1. Summatus est iste §. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.

 

Idem Salernitano Archiepiscopo.

 

At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. §. 2. De adulteriis vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant; sed non debet quemlibet depositum pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler. pugn. in duell. V. 14.)]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License