Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS I.   DE IUDICIIS.
      • CAP. V.   Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. V.

 

Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul.

 

Idem.

 

Ceterum quia quandoque, sicut accepimus, in eos, quos ab ecclesia tua constat possessiones tenere in feudum, occasione ipsarum excommunicationis seu interdicti sententia promulgatur, nos id districtius inhibemus, quamdiu parati fuerint super his in tua praesentia iustitiam exhibere. Quod si fuerit a quoquam temerario ausu praesumptum, liceat tibi eandem sententiam sublato appellationis remedio revocare. Nulli ergo hominum fas sit, hanc paginam nostrae concessionis etc.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License