Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • TITULUS I.   DE IUDICIIS.
      • CAP. X.   Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAP. X.

 

Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus.

 

Coelestinus III.

 

Quum non ab homine (Et infra:) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum liceat regi vel alicui saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est. Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita, quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License